CAP.
IV.
Ad regimen
ecclesiarum non debet institui indignus scientia, moribus, vel aetate, et qui
habet duas ecclesias, alteram dimittere cogitur, nisi causa subsit.
Idem.
Eam te decet †in ordinandis
ecclesiis tuae dioecesis curam habere, ne ullus in eis contra decreta, quae in
Lateranensi concilio edidimus, vel etiam contra antiquas sacrorum canonum
sanctiones clericus ordinetur, sed tales in ipsis satagas ponere, qui commissi
sibi gregis curam commode gerere possint, et exemplo boni operis
ad virtutes invitent. Inde est, quod praesentibus tibi literis Arctius
inhibemus, ne personas, quae in ecclesiis tui episcopatus ad curam animarum
fuerint ordinandae, in ipsis instituas, nec aliqua occasione, vel etiam
literarum nostrarum obtentu institui patiaris, quae scientia, moribus et aetate
concilii non congruant institutis. Sed etiam habentes plures ecclesias, quae ex
una non pendeant, tibi liceat appellatione postposita cogere ad unam ipsarum,
quam maluerint, dimittendam, nisi ita fuerint tenues in substantia, quod
proprias sacerdotes non possint convenienter alere. Illas
autem etc. [cf. c. 22.
de iure patron. III. 38.]
|