CAP.
VIII.
Qui
steterit per annum in suspensione, privatur beneficio, quod prius habebat, et
quod interim acquisivit.
Coelestinus
III.
Quum
bonae memoriae Clemens Papa praedecessor noster I. Buccarum, Melearum, Maium
Raofacam, et quosdam alios
Baranenses clericos vocavisset, ut ad praesentiam ipsius accederent, H.
archidiacono suo, quem graviter laeserant, responsuri, quia venire iuxta
mandatum apostolicum contempserunt, in eos fecit per Vigiliensem episcopum
sententiam suspensionis promulgari, in qua, sicut dicitur, triennio permanentes, quidam ex ipsis suspensi aliud
beneficium ecclesiasticum sunt adepti. Et quia, utrum beneficia sic recepta
possint rationabiliter retinere, nos consulere voluisti, significatione tibi
praesentium respondemus, quod non licet eis nec illa, quae habuerunt
beneficia, vel quae postmodum sunt adepti aliquatenus retinere. Unde venerabili
fratri nostro Baranensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut eos pro tanta
pertinacia et contemptu apostolico beneficiis, quae habent, non differat spoliare,
ea tamdiu in suis manibus detenturus, donec quid super his facere debeat,
literas nostras accipiat et mandatum.
|