CAP. XIII.
Ordinatus ad sacros sine titulo, ab ordinatore iuste petit
beneficium.
Idem.
Accepimus
te nostris auribus intimante, quod quidam clerici, qui ad sacros ordines sine
titulo sunt promoti, te ad ecclesiam Bracharensem super beneficiis obtinendis
infestant, †quibus etiam de cunctis reditibus ecclesiae tuae tunc commode
ministrare non posses, praesertim quum mandemus eisdem in necessariis
provideri, qui nec meritis, neque scientia etiam in parochialibus ecclesiastica
beneficia promerentur, ne dum in ecclesia Bracharensi, quorum vita et scientia
nobis est penitus ignota. De quibus si certitudinem haberemus, nec in maioribus
eis, nec in minoribus praeciperemus ecclesiis provideri. Et licet idoneis in
tuis capellis et in aliis parochialibus ecclesiis extra civitatem velis iuxta
mandatum apostolicum providere, quum omnibus in maiori providere non possis,
ipsi tamen provisionem in eisdem ecclesiis recipere dedignantur. Iudices quoque
et monitores seu exsecutores, ad quos literas nostras deportant, exceptiones
tuas legitimas, quas in eorum praesentia proponis, non admittunt, unde
postulabas a nobis, ut tibi provideremus benignius in hac parte. §. 1.
Licet igitur in ordinationibus clericorum illam tu ac praedecessores tui
diligentiam debueritis adhibere, ut minus idonei non ordinarentur a vobis, ac
ideo post promotionem eorum exceptionem huiusmodi non poteris praetendere contra illos, nisi forte, postquam
promoti fuerint, reddiderint se indignos, nos ex superabundanti tamen,
quando scribere pro talibus nos oportet, facimus in literis nostris apponi, ut,
si ordinatus, pro quo scribimus, idoneus habeatur et ecclesiastico beneficio
non indignus, ei ab ordinatore vel successore ipsius competens beneficium
tribuatur, quum, et si tecum de iure agere vellemus, te possemus merito ad
provisionem eorum compellere, quos a te vel praedecessoribus tuis ordinatos
fuisse constaret, eo praesertim, quod ad obtinendum ecclesiasticum beneficium
eos debes idoneos reputare, quos ad ordines suscepisti. Unde graviter sustinere
non debes, sed nobis potius devote inclinare teneris, si illos examinari per
alios facimus, quos sine examinatione non credimus ordinatos, antequam ad
provisionem eorum te compellere velimus. §. 2. Mandamus igitur fraternitati
tuae per apostolica praecipiendo scripta, quatenus eis, pro quibus te contigerit recipere nostra mandata
in forma communi, in maiori ecclesia vel aliis ecclesiis parochialibus
dioecesis Bracharensis providere non tardes, quum te pro minus idoneis
compelli nolumus;
exceptiones autem, si quas contra tales impetratores literarum nostrarum in
delegatorum praesentia proposueris, praecipimus audiendas.
|