TITULUS XV.
DE SACRA UNCTIONE.
CAP. I.
Ecclesia Graecorum in ordinationibus et consecrationibus servare debet
unctiones, quas servat ecclesia Romana; episcopus autem, quum consecratur,
inungitur chrismate in capite et manibus; quod, si fuerit praetermissum, per
tres episcopos est supplendum. – §. 5. Tractat de unctione regum, et de
differentiis in unctione inter reges et pontifices. Pan. – §. 6. Tractat de
Christianorum omnium unctione. – §. 7. Tractat de unctione chrismatis post
baptismum, quae dicitur confirmatio. §. 8. Tractat de consecratione altaris.
Abbas.
Innocentius III.
Quum
venisset ad apostolicam sedem venerabilis frater noster Barcarensis
episcopus, qui in consecratione sua sacram non acceperat unctionem, quoniam
apud vos non consueverunt pontifices, quum consecrantur, inungi, nos quod illi
defuerat mandavimus in ipso suppleri, facientes caput eius et manus per venerabilem
fratrem nostrum Ioannem Albanensem
episcopum, assistentibus ei duobus episcopis, secundum morem ecclesiasticum
sacro chrismate deliniri. †Hoc enim
catholica ecclesia tenet, non solum ex praecepto divino, verum etiam
Apostolorum exemplo. In Exodo quippe legitur praecepisse Dominus Moysi, ut
Aaron et filios eius inungeret, quatenus sacerdotio fungerentur. Et Anacletus
Papa, natione Graecus, qui a B. Petro fuit in presbyterum ordinatus, et postea
in apostolatus officio Clementi successit, tradit in ordinatione sua, ungendos
episcopos more Apostolorum et Moysi, quia omnis sanctificatio in Spiritu sancto
consistit, cuius invisibilis virtus sancto chrismati est permixta. Unde
§. 1. Scire te volumus, duas esse species unctionis: exteriorem, quae
materialis est et visibilis, et interiorem, quae spiritualis est et
invisibilis. Exteriori visibiliter inungitur corpus; interiori invisibiliter
inungitur cor. De prima Iacobus Apostolus ait: “Infirmatur quis in vobis,
inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine
Domini, et oratio fidei salvabit infirmum.” De secunda Ioannes Apostolus ait:
“Vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis,
ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus.” Unctio
visibilis et exterior signum est interioris et invisibilis unctionis. Unctio
vero invisibilis et interior non solum est signum, sed etiam sacramentum, quia,
si digne sumitur, vel agit vel auget absque dubio quod designat. §. 2. Ad
exhibendum autem exteriorem et visibilem unctionem benedicitur oleum, quod
dicitur catechumenorum vel infirmorum, et conficitur chrisma, quod ex oleo fit
et balsamo mystica ratione. Per oleum enim nitor conscientiae designatur, iuxta
quod legitur: “Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum
lampadibus;” per balsamum autem odor famae exprimitur, propter quod
dicitur: “Sicut balsamum aromatizans, odorem dedi. §. 3. Hoc ergo chrismate
ungi debet episcopus, non tam in corpore, quam in corde, ut et interius habeat
nitorem conscientiae, quantum ad Deum, et exterius habeat odorem famae, quoad
proximum. De nitore conscientiae dicit Apostolus: “Gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae,” nam “omnis gloria filiae regis ab intus.” De
odore famae idem Apostolus ait: “Christi bonus odor sumus in omni loco, et
aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.” Debet enim episcopus bonum habere testimonium, et ab iis, qui sunt intus,
et ab iis, qui sunt foris, ut cortina cortinam trahat, et qui audit dicat:
veni. §. 4. Hoc unguento caput et manus episcopi consecrantur. Per caput enim
mens intelligitur, iuxta illud: “Unge caput tuum, et faciem tuam lava.” Per manus
opera intelliguntur, iuxta illud: “Manus meae distillaverunt myrrham.” Manus
igitur ungitur oleo pietatis, ut episcopus operetur bonum ad omnes, maxime
autem ad domesticos fidei. Caput autem ungitur balsamo caritatis, ut episcopus
diligat Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et proximum
suum sicut se ipsum. Caput inungitur propter auctoritatem et dignitatem, et
manus propter ministerium et officium. Caput inungitur, ut ostendatur illius
repraesentare personam, de quo dicitur per Prophetam: “Sicut unguentum in
capite eius quod descendit in barbam, barbam Aaron.” Caput enim viri Christus, caput
Christi Deus, qui de se dicit: “Spiritus Domini super me eo, quod unxit me,
evangelizare pauperibus misit me.” Manus episcopi inunguntur,
ut ostendatur accipere potestatem benedicendi et consecrandi. Unde, quum eas
consecrator inungit, “Consecrare,” inquit, “et sanctificare digneris, Domine,
manus istas, per istam sanctam unctionem et per nostram benedictionem,
ut quaecunque consecraverint consecrentur, et quaecunque benedixerint
benedicantur in nomine Domini.” §. 5. Unde in veteri testamento non solum
ungebatur sacerdos, sed etiam rex et Propheta, sicut in libro Regum Dominus
praecepit Heliae: “Vade et revertere in domum tuam per desertum in Damascum,
quumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam, et Iehu filium Namsi
unges regem super Israel. Elisaeum autem filium
Saphat, qui est de Abel-Meula, unges Prophetam pro te.” Sed ubi Iesus
Nazarenus, quem unxit Deus Spiritu sancto, sicut in Actibus Apostolorum
legitur, unctus est oleo pietatis prae consortibus suis, qui secundum Apostolum
est caput ecclesiae, quae est corpus ipsius, principis unctio a capite [scilicet] ad brachium est
translata, ut princeps extunc non ungatur in capite, sed in brachio, sive in humero, vel in armo, in quibus
principatus congrue designatur, iuxta illud, quod legitur: “Factus est
principatus super humerum eius, etc.” Ad quod etiam significandum
Samuel fecit poni armum ante Saul, cui dederat locum in capite ante eos, qui
fuerunt invitati. In capite vero pontificis sacramentalis est delibutio
conservata, quia personam capitis in pontificali officio repraesentat. Refert
autem inter pontificis et principis unctionem, quia caput pontificis chrismate
consecratur, brachium vero principis oleo delinitur, ut ostendatur, quanta sit
differentia inter auctoritatem pontificis et principis potestatem. §. 6. Quia
vero Christus fecit nos in sanguine suo Deo nostro regnum et sacerdotes,
propter quod Petrus Apostolus ait: “Vos estis genus electum, regale
sacerdotium:” idcirco in novo testamento non solum reges et sacerdotes
unguntur, sed etiam omnes Christiani bis ante baptismum, scilicet oleo
benedicto, primum in pectore, deinde inter scapulas, et bis post baptismum,
scilicet chrismate sancto, primum in vertice, demum in fronte. In pectore
namque baptizandus inungitur, ut per sancti Spiritus donum abiiciat errorem et
ignorantiam, et suscipiat fidem rectam, quia iustus ex fide vivit. Inter
scapulas autem baptizandus inungitur, ut per Spiritus sancti gratiam excutiat negligentiam et
torporem, et bonam operationem exerceat, quia fides sine operibus mortua est,
ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, et per operis
exercitium sit fortitudo laborum. In scapulis, quatenus fides per dilectionem
secundum Apostolum operetur. In vertice vero baptizatus inungitur, ut sit
paratus omni petenti de fide reddere rationem, quia per caput intelligitur
mens, iuxta quod legitur: “Oculi sapientis in capite eius,” cuius superior pars
est ratio, et inferior est sensualitas. Unde bene per verticem, quae est
superior pars capitis, intelligitur ratio, quae est superior pars mentis. In
fronte ungitur baptizatus, ut libere confiteatur quod credit, quia “corde
creditur ad iustitiam, ore vero fit confessio ad salutem,” memor eius, quod
Dominus ait: “Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et
ego ei coram Patre meo.”
Ante baptismum ergo ungitur oleo benedicto, et post baptismum chrismate sancto,
quia chrisma soli competit Christiano. Christus enim a chrismate dicitur, vel
potius a Christo dicitur chrisma, non secundum nominis formam, sed secundum
fidei rationem. A Christo vero Christiani dicuntur, tanquam uncti deriventur ab
uncto, ut omnes concurrant in odorem illius unguenti, cuius nomen oleum est
effusum. §. 7. Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio
nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus sanctus ad augmentum datur et
robur. Unde quum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat
exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, id est episcopus, debet conferre, quia
de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus
impositionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio
manifestat: “Quum audissent,” inquit, “Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia
recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem; qui quum
venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in
quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu;
tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.” Cuius
adventus per unctionis ministerium designatur, quia columba, in qua Spiritus
sanctus super Christum in baptismo descendit, ad vesperum in cataclysmo
revertens, ramum retulit virentis olivae, cuius utique sacramentum David
Propheta praenoscens, exhilarandam faciem in oleo praedicavit. §. 8. Ungitur praeterea secundum ecclesiasticum morem,
quum consecratur altare, quum dedicatur templum, et quum benedicitur calix,
non solum ex mandato legis divinae, verum etiam exemplo beati Silvestri, qui,
quum consecrabat altare, illud chrismate perungebat. Praecepit enim Dominus
Moysi, ut faceret oleum unctionis, de quo ungeret testimonii tabernaculum et
arcam testamenti, mensamque cum vasis, de quibus etiam unctionibus, si forsitan dubitaveris, quum a te
fuerimus requisiti, fraternitatem tuam plenius instruemus. Verum tamen unctionis sacramentum aliud quidem
efficit et figurat tam in novo
quam in veteri testamento, unde non iudaizat ecclesia, quum unctionis celebrat
sacramentum, sicut antiqui mentiuntur, qui neque scripturas, neque Dei novere
virtutem. §. 9. Monemus igitur,
fraternitatem tuam et exhortamur
attentius, per apostolica [tibi] scripta mandantes, quatenus ad mandatum
dilecti filii nostri tit. sanctae Crucis presbyteri cardinalis apostolicae
sedis legati tu quoque sacram suscipias unctionem, ne quid tibi desit ad
plenitudinem sacramenti, ut,
quum sacro fueris chrismate delibutus, archiepiscopos et episcopos tuos
similiter ungas, et per eos facias manus sacerdotum inungi oleo benedicto, ut illum de cetero in ordinandis
presbyteris et consecrandis episcopis morem serves et facias observari quem
apostolica sedes observat, †quae
disponente Domino cunctorum fidelium mater
est et magistra. Mittimus autem tibi per cardinalem praedictum pontificalia
ornamenta, caligas et sandalia, amictum et albam, cingulum et succinctorium,
orarium et manipulum, tunicam et dalmaticam, chirothecas et annulum, planetam
et mitram. Pallium vero per dilectum filium Io. capellanum nostrum antea
miseramus. Et Licet Romanus
Pontifex non utatur baculo pastorali, tum propter historiam, tum etiam propter mysticam rationem, quod
idem cardinalis, sicut a nobis accepit, poterit edocere, tu tamen ad similitudinem aliorum
pontificum poteris eo uti. [Dat.
Anagniae VI. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]
|