CAP. IV.
Idem dicit.
Idem
Vigorensi Episcopo.
Conquerente nobis M. clerico †auribus nostris innotuit, quod, quum R.
presbyter ecclesiam B. Mariae de Vicum tanquam persona diutius habuisset, [et] post
mortem eius idem Milo a Richardo Paciford domino fundi fuisset praesentatus, R.
filius eius presbyteri in
sacerdotio genitus institutionem ipsius clerici nisus est impedire, et ad
habendam ecclesiam eandem modis omnibus, quibus potest, adspirat. Quoniam
igitur indignum est et canonicae obviat sanctioni, ut filii debeant patribus
succedere in ecclesiis, nos ad enormitatem istam eradicandam sollicite volentes
et diligenter intendere,
Fraternitati tuae per apostolica
scripta praecipiendo mandamus,
quatenus, si publicum est et notorium, patrem praedicti R. clerici
habuisse in praedicta ecclesia personatum, filium eius ibidem ministrare aut
eiusdem ecclesiae personatum habere nullatenus patiaris, et, si forte [aliqua causa] iam
institutus est ibi, eum, sublato
appellationis remedio, auctoritate nostra inde non differas amovere, et
memoratum M. si tibi ad ipsam ecclesiam fuerit praesentatus ab eo, ad quem
praesentatio spectare dignoscitur, ibi dummodo alias idoneus sit,
contradictione et appellatione cessantibus, non postponas recipere, ipsumque
facias praedictam quiete possidere ecclesiam.
|