CAP.
VI.
Gratiam
continet et hoc dicit: Ex quo filius sacerdotis est ordinatus, non debet carere
beneficio. Ioan. Andr.
Idem Oxonensi Episcopo.
Proposuit nobis
R. lator praesentium, quod quum ipse ad ecclesiam de Saleb. a domino
fundi fuerit praesentatus, tu curam animarum noluisti sibi committere, vel
huic rei assensum tuum praestare pro eo, quod esset filius sacerdotis. Super
quo utique discretionem tuam, sicut dignum est, in Domino commendamus, et
providentiam tuam gratam gerimus admodum et acceptam. Ceterum, quia necessitatibus eius et laboribus, quos ad nos
veniendo sustinuit, interna mentis affectione compatimur, et indignum est, ut ipse, postquam est
in subdiaconum, ut asserit,
ordinatus, omnino debeat ecclesiastici beneficii provisione carere, discretionem
tuam per apostolica scripta monemus atque mandamus, quatenus aliquem
honestum presbyterum cum assensu eiusdem clerici infra XL. dies post harum
susceptionem literarum, contradictione et appellatione cessantibus invenire
studeas, qui ecclesiae serviat supradictae, ita, quod praefatus R. medietatem
omnium beneficiorum praedictae ecclesiae, eidem in suo ordine serviendo, divino
intuitu, quoad vixerit, nostra et tua auctoritate pacifice debeat obtinere.
Non
enim solus presbyter missarum solemnia vel alia divina officia potest sine
ministri suffragio celebrare.
|