CAP.
VIII.
Filius
praeesse potest ecclesiae, in qua pater sine titulo ministravit.
Idem
Vigorensi Episcopo.
Constitutus in praesentia nostra G. clericus lator
praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum capellam de
Storton. canonice fuisset adeptus, et eam pluribus annis pacifice possedisset,
R. miles ipsum ea sine iudicio et iustitia spoliavit. Quumque memoratus
clericus exinde apud te, frater coepiscope, deposuisset querelam,
obiectum fuit ei, quod pater suus in capella ministravit eadem, et praefatam
capellam nondum potuit rehabere. Quia vero ad nostrum spectat officium,
insolentiam laicorum contra viros ecclesiasticos debita severitate compescere:
Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus,
quatenus, rei veritate diligenter
inquisita et cognita, si tibi constiterit, quod idem clericus a capella
fuerit praedicta per potentiam laicalem eiectus, et quod pater eius praefatae
capellae persona seu perpetuus vicarius non fuerit, licet in eadem nomine
eiusdem G. quandoque ministraverit, ipsam sibi cum reditibus inde perceptis, amoto alio, si quis eam detinet, dilatione, occasione et appellatione
cessantibus, restituere non omittas, literis
nostris, si quae sint impetratae, veritati et iustitiae non praeiudicantibus,
et ipsum sicut canonice adeptus fuit, faciatis pacifice possidere. [Si his exsequendis ambo interesse
non poteritis, alter adhibitis sibi discretis viris et honestis ea nihilominus
exsequatur.]
|