CAP.
IX.
Si is,
cui concessum est a Papa, ut possit dispensare cum filiis sacerdotum circa
ecclesias paternas immediate tenendas cum aliquo dispensat, ille per literas
iustitiae postea contra eum impetratas removeri non poterit.
Idem
Eboracensi Archiepiscopo.
Ex
tua nobis parte est propositum, quod, quum olim ad tuam consultationem super
filiis sacerdotum tales a nobis literas recepisses, ut eos posses in ecclesiis,
quas patres eorum nullo mediante possederant, sustinere, quos probatae vitae et
sanae conversationis cognosceres, vel quos longo tempore illas tenuisse
constaret: quidam ad iudices literas impetraverunt, ut, si constaret, eos esse
filios sacerdotum vel clericorum, qui in proximo ante eos ecclesias tenuerunt,
super his imponatur eis, appellatione cessante, silentium, et ecclesias istas
ipsis assignent, quamvis in eis se ostendere nequeant per episcopos institutos.
Super quo tibi taliter respondemus, quod, si per priores literas nostras cum aliquibus clericis
dispensasti, dispensationem tuam posteriorum literarum nostrarum intuitu nolumus irritari, sed eam servari praecipimus illibatam. Alios vero clericos laicae
donationis intuitu in ecclesiis parochiali
iuri subiectis sine auctoritate pontificis sui institui, aut institutos in eis remanere, auctoritate apostolica
prohibemus.
|