CAP.
XI.
Filius
etiam legitimus removetur ab ecclesia, in qua immediate successit patri vicario
vel rectori.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad exstirpandas successiones †a sanctis ecclesiis studio totius
sollicitudinis debemus intendere; te etiam ad hoc decet vigilem curam exhibere,
ne circa ministerium suscepti regiminis videamur minus diligentes exsistere, si
id vitium in ecclesiis vel in negotiis ecclesiasticis et viris permittimus
pullulare. Hinc est, quod
Fraternitati tuae per apostolica
scripta praecipiendo mandamus,
quatenus, si qui filii presbyterorum provinciae tuae teneant ecclesias, in
quibus patres eorum tanquam personae vel vicarii nulla persona media
ministrarunt, eos, sive geniti sint in sacerdotio, sive non, ab eisdem
ecclesiis, contradictione et
appellatione cessantibus, non
differas amovere. Si vero aliqui
sint filii clericorum, qui ecclesias quas patres eorum tenuerunt, personis
aliis mediis sunt adepti, eos dummodo idonei sint, in illis poteris sustinere;
ita quod si unus plures ecclesias, quas pater eius tenuerat, possidet, quarum
una possit sibi sufficere, ipsum una, quam maluerit, facias esse contentum,
dummodo tales non sint, a quarum una reliquae, pendere noscantur.
|