CAP.
XIV.
Illegitime
genitus, etiam de uxore, sine dispensatione ad ordines vel beneficia promoveri
non potest.
Idem.
Literas †dilectionis vestrae accepimus, votum latoris praesentium et eius
originem continentes. Intelleximus siquidem, quod
H. in sacerdotio genitus, de uxore legitima natus et conceptus, voto laudabili affectavit a pueritia ministrare Domino in officio clericali. Verum
licet a filiis paterna incontinentia modis omnibus propellenda noscatur,
et propter cautelam presbyterorum filii a
sacris ordinibus iuxta sanctionem canonicam removentur, non expedit, ut super
huiusmodi ita supplicantium precibus annuamus, quod videamur aliis impetrandi
similia spem aliquam facilius impertiri. Sed ut suae postulationis affectu,
quum ad sedem apostolicam humiliter accesserit, ex toto defraudari se non
doleat, praesenti scripto vobis significamus, quod, si tamen aliter dignus
inventus fuerit, permittimus ipsum ordinari in clericum, et ad ecclesiasticum
beneficium, unde commode sustentari valeat, promoveri.
|