CAP.
XV.
Illegitimus
in ecclesia paterna praebendari non debet.
Innocentius
III.
Quum
decorem domus Dei †[et locum tabernaculi
gloriae suae diligere vos oporteat, accurata vobis est sollicitudine
praecavendum, ne in commissis vobis ecclesiis illa temere praesumantur, quae
vel in eis lampadem religionis exstinguere, vel munditiam videantur ministrorum
Domini maculare. Ad nostram siquidem noveritis audientiam pervenisse, quod
quidam in vestris dioecesibus constituti publice cum mulieribus contrahentes,
ecclesiasticas non verentur suscipere dignitates, et nonnullarum ecclesiarum
canonici, quorum lumbos iuxta verbum evangelicae veritatis deceret esse
praecinctos, ac in eorum manibus lucernas bonae operationis ardere, usque adeo
luxuriae sordibus putruerunt, quod nec etiam ignominiam suam velint
turpitudinemque velare, quin immo filios ex infami generatione susceptos ad
ministerium altaris, quo se reddunt indignos, indignius secum trahunt, ac si
non satis in opprobrium ordinis clericalis eorum incontinentia foret cognita,
nisi natorum in publicum deductorum loquentiumqne testimonium contra ipsos, esset
ostensione sedula comprobata. Quumque in ecclesiis, in quibus huiusmodi clerici
locum habent, multa enormiter attententur, dum in eisdem fermentata patrum et
filiorum, nepotum etiam et affinium parentela inordinate ministrat, quia
videlicet, amore praedominante carnali, reverentia spiritualis tepuit inter
ipsos, unde nequaquam unus quodlibet facere propter alium praetermittit per
insolentiam eorundem,] interdum ludi
etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) Filiis quoque canonicorum praebendas in eisdem
ecclesiis conferri non sinatis, quarum sunt canonici patres eorum, quum
indecorum sit, ut in altaris officio illegitimus filius impudico patri
ministret, in quo unigenitus Dei filius aeterno patri pro salute humani generis
victimatur. Praelibatam
vero etc. (cf.
c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) [Dat.
Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
|