Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XVIII.   DE SERVIS NON ORDINANDIS ET EORUM MANUMISSIONE.
      • CAP. I.   Servus ante plenam manumissionem ordinari non debet.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XVIII.

 

DE SERVIS NON ORDINANDIS ET EORUM MANUMISSIONE.

 

CAP. I.

 

Servus ante plenam manumissionem ordinari non debet.

 

Ex concilio Toletano.

 

Instruendisunt praeterea laici, ut sciant, quod nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos dominicis castris adgregari decreverunt, nisi in sacrosancta ecclesia ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt, et quibus interdicitur, ne ad saeculare iudicium procedant, quomodo saeculari iudicio a iugo servitutis absolvuntur? Sed Forte dicet, aliquis: clericus fieri non permittitur, nisi ante clericatum ingenuitatis dignitate potiatur. Revera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest praecaveri debet. Non solum autem qui ad clericatus ordinem promovendi sunt in ecclesia manumittendi sunt, verum etiam ii, quos quisque pro remedio animae suae emancipari vult, quia sic scriptum est in pacto Francorum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License