CAP. II.
Servus sine licentia domini ordinatus deponitur, et domino
restituitur.
Ex eodem.
De servorum
ordinatione, †qui passim ad gradus
ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus
concordare [debere, et] Statutum
est, ut nullus episcoporum deinceps ad sacros ordines eos promovere praesumat,
nisi prius a dominis propriis
libertatem fuerint consecuti. Et si quilibet servus fugiens dominum suum, aut latitans, aut adhibitis testibus munere
conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus
pervenerit ecclesiasticos, decretum est, ut deponatur, et eius dominus eum
recipiat. Si vero avus vel pater ab alia
patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius
ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus
sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit,
sancitum est, ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo
permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominis abstrahere voluerit,
gradum amittat, quia iuxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii
dignitate fungi non potest.
|