CAP.
III.
Servus
ab ecclesia manumissus ordinari potest, et quod acquirit post suum obitum erit
ecclesiae manumittentis; quam si accusat, vel contra eam testificatur libertate
et ordine privetur.
Ex
eodem.
De
famulis ecclesiae constituere presbyteros et diaconos per parochias liceat, [quos tamen vitae rectitudo et probitas morum
commendat,] ita tamen, ut antea manumissi statum recipiant libertatis, [et denuo ad ecclesiasticos honores
succedant. Irreligiosum est enim, obligatos exsistere servitute, qui sacri
ordinis suscipiunt dignitatem.] §. 1. Quicquid autem talibus aut per libertatem concessum, aut
successione exstiterit debitum, aut [a]
quolibet [quoquo] modo collatum, eis quippiam inde in personas extraneas
transmittere non licebit, sed omnia ad ius ecclesiae, a qua manumissi sunt,
post eorum obitum debeant pertinere. §. 2. Quibus, sicut [et] ceteris ecclesiae libertis, accusandi vel testificandi adversus
ecclesiam aditus praecludatur, ad quod si adspiraverint non solum libertatis
beneficio careant, sed etiam [et]
honoris gradu, quem non dignitate naturae, sed necessitate temporis meruerunt.
|