Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XIX.   DE OBLIGATIS AD RATIOCINIA ORDINANDIS, VEL NON.
      • CAP. UNIC.   Obligatus ratiociniis, deposito onere et reddita ratione, ordinari potest; prius vero non.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XIX.

 

DE OBLIGATIS AD RATIOCINIA ORDINANDIS, VEL NON.

 

CAP. UNIC.

 

Obligatus ratiociniis, deposito onere et reddita ratione, ordinari potest; prius vero non.

 

Ex concilio Carthaginensi.

 

Magnus episcopus Augustensis dixit: Quid dilectioni vestrae videtur, procuratores, et actores, et exsecutores seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si post deposita onera et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude Dei, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte quoque, statuit sanctitas vestra, ideoque ita est nostra sententia.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License