CAP.
II.
Habens
in oculo maculam, quae non inducit magnam deformitatem, etiam ad episcopatum
poterit promoveri.
Idem
Cisterciensi Electo.
Quum
de tua et aliorum electione, qui sunt in quibusdam ecclesiis
Anglicanis electi, in praesentia nostra et fratrum nostrorum quaestio mota
fuisset, †et singulis vestris
quaedam obiicerentur: tibi, quod in oculo maculam habeas, et quod filius canonici fueris, est
obiectum. Unde Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato
dedimus in mandatis, ut pro eo, quod canonici filius diceris, in promotione tua
ex multa dispensatione procedat.
De macula vero, quam in oculo habere diceris, hoc archiepiscopo
praedicto mandavimus, ut cum consilio suffraganeorum suorum, et praesertim
venerabilium fratrum nostrorum Wigorniensis et Exonensis episcoporum, quod exinde sibi visum fuerit
exsequatur. Tu itaque eundem archiepiscopum, frater, requirere super his
studeas humiliter et devote:
in quo tibi ex maxima
dispensatione in hac parte sollicite curavimus providere, utpote qui personam tuam sincera caritate
diligimus, et libenter, quantum secundum Deum possumus, ad tuum intendimus
commodum et honorem.
|