CAP.
III.
Sectus in
cunabulis, licite promovetur.
Clemens III.
Variensi Episcopo.
Ex parte
Bartholomaei monachi et diaconi
petitorium fuit nostro apostolatui praesentatum, quod, quum ipse in cunabulis
sectus fuerit, postmodum sub regula et abbate devote Deo militans in diaconatus
ordinem est promotus, unde suppliciter
petiit facultatem sibi a sede apostolica indulgeri, ut sit ei licitum in
presbyterum ordinari. Sane quum secundum statuta Nicaeni concilii illi ad clericatus ordinem prohibeantur
accedere, et si etiam in clero fuerint, cessare debeant, qui se ipsos sani
absciderint, vel affectaverint, ut ab aliis abscindantur, non credimus ei aliquod impedimentum afferre, quo minus
possit provehi, qui in cunabulis sectus fuit; quia non videtur hoc eo tempore
affectasse, quo iudicium animi non habebat, praesertim quum in canonibus
Apostolorum sit manifeste sancitum, quod eunuchus, si per insidias hominum
factus, vel ita natus sit, aut etiam in persecutione sint ei amputata virilia,
et dignus est, possit in episcopum promoveri. Cognoscenti itaque de substantia veritatis, si precibus eius noveris
veritatem inesse, et alias dignus inveniatur, maxime quum diu in ordine
perseveraverit monachali, ipsum in presbyterum promovendi licentiam auctoritate
praesentium indulgemus.
|