Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XX.   DE CORPORE VITIATIS ORDINANDIS VEL NON.
      • CAP. VI.   Mutilatus manu, si promotus fuerit in abbatem, ab abbatia deponitur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VI.

 

Mutilatus manu, si promotus fuerit in abbatem, ab abbatia deponitur.

 

Idem Militensi Episcopo.

 

Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod I. quondam praedecessor tuus H. in abbatem promovit, nesciens, quod ipse esset manu altera mutilatus. †Quia vero abbas ipse noscitur sinistra carere, quid super hoc agendum sit, nostra voluisti responsione doceri. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus quod, quum pro tam enormi defectu ad sacros non possit ordines promoveri, et ipse in promotione sua id tacuerit fraudulenter, ab abbatiae officio est non immerito amovendus. [Dat. Romae ap. S. Petr. V. Kal. Iul. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License