TITULUS
XXII.
DE CLERICIS PEREGRINIS.
CAP. I.
Ultramarini et valde remoti ordinationem suam probare debent per quinque
episcoporum sigilla.
Alexander III. Cenomanensi Episcopo.
Tua
nos duxit fraternitas consulendos, quid sit agendum de clericis, qui in remotis
regionibus ordinati literas eorum ostendunt, a quibus sibi proponunt manus
impositas, et utrum episcoporum sigilla sint, quae repraesentant, incertum
exsistit. Tuae igitur consultationi significatione praesentium
respondemus, tutius esse, ut in his statuta Patrum veterum observentur, quam
novum aliquid statuatur. Statutum autem est de transmarinis, ut ad minus
quinque episcoporum super ordinatione sua testimonio muniantur, quod in aliis,
si similiter sunt incogniti, credimus observandum, ita tamen ut in suspensione
aliquanto tempore habeantur in quo videntes plenius de actibus
instruantur ipsorum. Sed et de inferioribus ordinibus inquiri oportet, quia
posset contingere, ut aliquibus praetermissis saltum fecissent. His autem
peractis, si digni inventi fuerint, circa eos poterit dispensari. [Super eo vero etc. cf. c. 15.
de off. deleg. I. 29.]
|