CAP.
VI.
Archidiaconus
semel in anno, nisi necessitas exigat plus, visitat suam provinciam, id est
paroeciam. Hoc dicit.
Idem
Episcopo Conventrensi et Abbati Cestrensi.
Mandamus, quatenus prohibeatis R. Cestrensi archidiacono, ne clericos
sive laicos, qui pro suis excessibus puniendi sunt, poena pecuniaria mulctare,
sive in examinatione ignis vel aquae a quolibet viro vel muliere extorquere
praesumat, aut pro annua et indebita exactione pecuniae personas suspendere,
vel ecclesias interdicere, neque
ad ecclesias sui archidiaconatus visitandas nisi semel in anno accedat, nisi
forte talis causa emerserit, propter quam ipsum oporteat praefatas ecclesias
saepius visitare. Et
tunc cum ea moderantia hominum et equitaturarum, quod qui in eis morantur,
exinde non debeant merito querelari. Si autem contra inhibitionem vestram
venire praesumserit, ecclesiastica severitate percellatis, omni occasione et
appellatione cessantibus, et
sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem faciatis inviolabiliter
observari, ita quod in vos et illos hoc non cogamur durius, vindicare.
|