CAP.
VII.
Dicit
primo, quod sit officium archidiaconi, et in quo per illud relevetur episcopus.
Et secundo dicit, decanos rurales per episcopum et
archidiaconum eligendos et amovendos, si illorum vices communiter
gerant.
Innocentius III.
Ad
haec non dicimus (Et infra:)
§. 1. Sane consuluit nos tuae fraternitatis devotio, quid ad officium
archidiaconi debeat pertinere, et in quibus per ipsum cura episcopalis
sollicitudinis debeat relevari. Et nos, prout possumus, respondemus, quod
archidiaconus secundum statuta B. Isidori imperat subdiaconibus et Levitis;
parochiarum sollicitudo et earum ordinatio ad ipsum pertinet, et audire debet
iurgia singulorum. §. 2. Archipresbyteri autem, qui a pluribus decani
nuncupantur, eius iurisdictioni se noverint subiacere. §. 3. Secundum vero
Romani ordinis constitutionem maior post episcopum et ipsius episcopi vicarius
reperitur, omnem sollicitudinem et curam tam in clericis quam in ecclesiis
eorum, prout melius secundum Deum poterit, impendendo, quum super his sit
redditurus rationem in districti examinis iudicio. §. 4. Item in epistola B.
Clementis Papae praedecessoris nostri oculus episcopi archidiaconus appellatur,
ut loco episcopi per episcopatum prospiciens, quae corrigenda viderit corrigat
et emendet, nisi adeo fuerint ardua negotia, quod absque maioris sui praesentia
nequeant terminari. §. 5. In quadam vero nostra constitutione iam alia vice nos
meminimus expressisse, quod institutio corporalis tam super beneficiis quam
etiam dignitatibus ad ipsum debeat pertinere, examinatio etiam clericorum, si
fuerint ad sacros ordines promovendi; et hoc idem in collationibus beneficiorum
credimus observandum, ut qui beneficiis ecclesiasticis praeficiendi fuerint a
suo prius examinentur archidiacono, et per ipsum postmodum episcopo
praesententur. §. 6. Subsequenter postea quaesivisti, utrum decani rurales, qui
pro tempore statuuntur, ad mandatum tuum solum, vel archidiaconi, vel etiam
utriusque institui debeant vel destitui, si fuerint amovendi. Ad hoc breviter
respondemus, quod, quum iuxta imperialis
sanctionis auctoritatem ab omnibus quod omnes tangit approbari debeat, et
quum commune eorum decanus officium exerceat, communiter est eligendus, vel
etiam amovendus.
|