CAP.
X.
Archidiaconi
in monasteriis iurisdictionem non habent, nisi quantum tribuit eis generalis
vel specialis consuetudo.
Honorius
III. Abbati Arimanensi Trecensis dioecesis, et Archidiacono et Decano S.
Stephani Trecensis.
Dilecto
filio (Et infra:) Ad petitionem
archidiaconi Senonensis conquerentis, quod abbas et conventus monasterii sancti
Petri Vivi Senonensis procurationem
annuam et quaedam alia ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhiberi
sibi contra iustitiam denegabant, abbati sancti Crispini et collegis eius
dedimus in mandatis, ut audirent causam huiusmodi
et fine debito terminarent. Coram quibus petiit praedictus archidiaconus, ut,
quum idem monasterium infra metas sui
archidiaconatus sit situm, praefati abbas et monachi sibi obedirent in
his, quae pertinent ad iurisdictionem, correctionem, reconciliationem et
visitationem, ad ius, ut dicebat, archidiaconale spectantes, videlicet, ut
coram se conquerentibus responderent, ac starent iuri, et iustas eius
sententias observarent;
citati etiam venirent ad eius praesentiam, et eius mandata honesta et sancta
secundum Deum, de correctione excessuum, et aliis, quae archidiaconi solent et
possunt rationabiliter iniungere, audituri et salva sua regula et abbatis sui
debita obedientia servaturi. Petiit insuper, ne de cetero facerent aliquos de
Senonensi baillivia eo praetermisso coram officiali Senonensis archiepiscopi
conveniri, asserens, illos prius debere conveniri sub ipso, quam coram
officiali praedicto, specialibus ipsius archiepiscopi et hominum, ac familiae
suae causis duntaxat exceptis. †Lite igitur super praemissis coram praefatis
iudicibus legitime contestata, et auditis ab eisdem hinc inde propositis, iidem
iudices de utriusque partis assensu causam ipsam ad examen apostolicum
remiserunt. Ipsis ergo abbate et archidiacono in nostra praesentia constitutis,
nos attendentes, eorum consuetudines esse super archidiaconorum iurisdictione
diversas, quum in hoc casu nesciremus consuetudinem, qua in abbatiis
Senonensibus ordinis praefati monasterii utitur archidiaconus Senonensis,
finalem habere nequivimus in huiusmodi questione processum. Volentes autem, ut eidem quaestioni finis debitus imponatur, causam ipsam
vobis de ipsius abbatis et procuratoris alterius partis assensu duximus
committendam. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus per maiores ecclesiae
Senonensis canonicos, qui habere debent de huiusmodi consuetudine notitiam
pleniorem, super his sollicite veritatem inquiratis, et, nisi vobis infra
tres menses post primae citationis edictum constiterit per eosdem, praefatum archidiaconum vel
praedecessores ipsius de pacifica sic obtenta consuetudine iurisdictionem
aliquam in ipso monasterio, vel in huiusmodi abbatiis hactenus habuisse,
praefatum monasterium ab eius impetitione penitus absolvatis, perpetuum super
hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero vobis constiterit
per canonicos eosdem, ipsum archidiaconum vel eius praedecessores de
sic obtenta consuetudine hactenus habuisse iurisdictionem aliquam in ipso
monasterio, vel in aliis huiusmodi abbatiis, eandem iurisdictionem duntaxat adiudicantes eidem, in
monasterio supradicto quam ipsum vel praedecessores suos in monasterio ipso vel
in eisdem abbatiis habuisse constiterit, super aliis perpetuum ei silentium
imponatis, in praedictis omnibus sublato appellationis obstaculo processuri.
|