CAP.
II.
Ad
idem.
Leo
Papa.
Ministerium
archipresbyteri in eo constituitur, ut diligenti cura provideat ministerium
sacerdotum cardinalium, qui solenne debent agere officium in communicatione
corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi ita, ut vicissim eos
sibimet succurrere faciat, quatenus a sacrosancto die dominico incipiendo,
per omnes horas canonicas indeclinabiliter perseverent, ut opus Dei digne et
sancte perficiatur ab eo, cui committitur, †verens sententiam illius sapientissimi, ubi dicitur: “Maledictus
homo, qui negligenter facit opera Dei.” §. 1. Provideat etiam
archipresbyter vitam sacerdotum cardinalium, praeceptis sui obtemperando
episcopi, ne aliquando cedant, aut scurrilitate torpeant, †sed
reminiscantur, quod labia sacerdotum custodiant scientiam, et legem requirunt
ex ore eius, qui angelus Domini exercituum est. §. 2. Si episcopus
defuerit, exceptis his, quae prohibita sunt, archipresbyter provideat cuncta,
quae in sacerdotum ministerio perfici debeant, [id est] fontes benedicere, infirmum oleo perungere,
poenitentem infirmum, consulto episcopo, reconciliare, poenitentiam cunctis
aliis sacerdotibus, quae ad purgationem animarum pertinet, iniungere. §. 3. In praecipuis
festivitatibus aut ipse celebrationem missae solenniter impleat, aut ad oris
sui iussionem, cui committitur, peragat veneranter.
|