CAP.
VI.
Si
causa pluribus etiam simpliciter est commissa, quilibet subdelegare potest. H.
d. et quotidie allegatur.
Idem
Vintoniensi Episcopo.
Quamvis simus †multiplicitate negotiorum impliciti, et gravibus diversisque
sollicitudinibus occupati, nos tamen cogit praeter debitum commune tuae
fraternitatis caritas et dilectio, qua personam tuam diligimus, tuis
consultationibus respondere, ne videamur indiscussa relinquere quae nobis
enodanda tua voluit discretio praesentare. Innotescat itaque sollicitudini
tuae, quod iudex a nobis delegatus causam sibi commissam potest aliis, [uni vel pluribus,] delegare, aut totam audiendam et terminandam, aut etiam, ut audiant
allegationes et rationes et attestationes recipiant, et sententiam sibi
servent, vel ut horum aliquid tantummodo faciant iuxta voluntatem et
beneplacitum delegantis; quanquam non possit eandem causam alii appellatione
postposita delegare, etsi sibi sit appellatione remota commissa. Si vero duobus causa committitur; etiam si non apponatur, ut unus sine altero
procedat in ea, nihilominus
unus ex ipsis, sive suo coniudici sive alii, vices suas potest committere in
hac parte. [Ceterum
etc. cf. c. 3. de
resc. I. 3.]
|