Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXIX.   DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
      • CAP. VIII.   Si ordinarius scit, eum non canonice institutum, quem delegatus Papae mandat in possessionem induci, non resistet violenter, sed precibus instabit, ut differat, donec Papa consulatur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VIII.

 

Si ordinarius scit, eum non canonice institutum, quem delegatus Papae mandat in possessionem induci, non resistet violenter, sed precibus instabit, ut differat, donec Papa consulatur.

 

Idem.

 

Si quando vero clerici coram iudice delegato praelatos ecclesiarum super ecclesiis, quas tenent, in causam traxerint, et coram eodem iudice transactione vel alio modo ecclesias obtinuerint, in quibus certum sit, eos institutionem canonicam nullatenus habuisse, nec possessionem etiam corporalem, ordinarius iudex non debet iudicis delegati mandato resistere violenter, sed apud ipsum instare debet, ut differat eos in possessionem mittere, donec nobis rei veritas innotescat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License