CAP.
X.
Reo absente
non per contumaciam, delegatus datus etiam ad diem, non restituet actorem,
licet possessionem et deiectionem probare volentem.
Idem Abbati
sancti Albini.
Consultationibus
†singalorum ex ministerio susceptae
servitutis cogimur respondere, ut, si quid dubietatis vel quaestionis in mente
alicuius emerserit, ab ecclesia Romana solvatur, quae inter alias disponente
Domino meruit obtinere principatum. Quaesitum est a nobis
siquidem, utrum, si aliquis
ecclesia vel possessione qualibet se asseverans absque iudicio et causa
rationabili spoliatum, et a nobis ad iudices literas obtinuerit, ut infra
certum tempus restituatur sibi possessio, si constiterit iudici, eum esse
taliter spoliatum, possessio debeat ei restitui, quum is, qui tenet ecclesiam
vel possessionem, quam ipse requirit, antequam de literis ipsis aliqua mentio
fieret, studiorum vel peregrinationis, vel alia huiusmodi causa se
absentaverit, nec infra tempus praefixum iudici possit suam praesentiam
exhibere? Super quo utique inquisitioni tuae taliter respondemus, quod
nec potest, nec debet restitutionem habere, quamvis paratus sit coram iudice
delegato testibus idoneis possessionem et deiectionem suam probare, nisi is,
qui possidet, se per contumaciam absentasset. Si autem iudex usque ad
reditum eius qui possidet, terminum prorogaverit, exspirat iurisdictio sua,
quia sine consensu utriusque non licet iudici terminum prorogare aliquatenus
praefixum a delegante. [De cetero etc. cf. c. 19. de iure patr. III.
38.]
|