CAP. XI.
Delegatus Papae in causa sibi commissa iurisdictionem habet super
ordinarium et quemcunque maiorem.
Idem Carnotensi Episcopo.
Sane
quia nos †inprimis consulere
voluisti, qualiter a nobis iudex delegatus episcopum, qui ei non subest, ad
aliquid faciendum vel dandum compellere debeat, quum causam,
quae inter episcopum et
clericum vel laicum vertitur, de mandato nostro suscipit terminandam, id
Tuae quaestioni duximus respondendum, quod iudex a nobis delegatus vices
nostras gerit, unde in causa illa superior est, et maior illis, quorum causam
suscepit terminandam. Ideoque, si episcopus vel alia persona, quae non sit de
iurisdictione illius, in causa, quam ei delegamus, rebellis aut contumax
fuerit, secundum qualitatem vel quantitatem facti poterit vel interdicti
vel suspensionis sententia a iudice delegato compelli ita, quod iudex, secundum
negotii qualitatem temperate procedens, episcopo vel ingressum ecclesiae, vel
sacerdotale officium interdicat, aut etiam terram illius, quae ad
iurisdictionem suam pertinet specialiter, interdicto supponat. [De testibus etc. cf. c. 5. de
test. cog. (2, 14.) in Comp.
I.]
|