Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXIX.   DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
      • CAP. XII.   Si primus impetravit primam dignitatem in ecclesia vacaturam, secundus impetravit certam dignitatem ipsius ecclesiae, quum vacaret, et illa postmodum vacat, debetur primo, et non secundo. H. d. et est notabilis decisio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XII.

 

Si primus impetravit primam dignitatem in ecclesia vacaturam, secundus impetravit certam dignitatem ipsius ecclesiae, quum vacaret, et illa postmodum vacat, debetur primo, et non secundo. H. d. et est notabilis decisio.

 

Idem Eboracensi Archiepiscopo et Episcopo Conventrensi.

 

Ex parte N. capellani nobis innotuit, quod, quum ad te, frater Conventrensis, nostras literas impetraverit, ut ei archidiaconatum, quem in ecclesia tua primo vacare contingeret, assignares, R. adversarius eius alias ad te, frater Eboracensis, literas, sicut dicitur, impetravit, nulla de prioribus habita mentione, ut, si avunculus suus archidiaconatum, quem habebat in ecclesia eadem, vellet omnino dimittere, ipsum ei faceres assignari. Quoniam igitur, si memores fuissemus, nos pro praedicto N. literas nostras, sicut praediximus, direxisse, pro adversario eius nullatenus scripsissemus, nolentes literas nostras, quas pro eodem N. misimus, occasione hac effectu carere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo, mandamus, quatenus praefato N. archidiaconatum ipsius ecclesiae, si vacat, non obstantibus posterioribus literis assignetis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License