CAP. XV.
Si quaestionem de iure praesentandi Papa delegat appellatione remota, et
sub ea forma, ut delegatus ad praesentationem eius, ad quem viderit pertinere,
ordinet ecclesiam, per hoc non habet instituere, sed pronunciare, et is, ad
quem pertinet, instituet; et si iuri suo detrahitur, licite appellat.
Idem.
Super
eo vero, quod subiungere voluisti, si, de praesentatione presbyteri inter
aliquos quaestione suborta, causam contigerit delegari alicui sub hac forma, ut,
si constiterit ius, de quo agitur, ad partem alterutram pertinere, ad
praesentationem eiusdem de persona idonea ordinet ecclesiam appellatione
remota, an liceat delegato iudici, inscio dioecesano episcopo, vel archidiacono
vel archipresbytero reclamante, praesentatum sibi clericum in possessionem
ecclesiae mittere, praesertim si ignotus fuerit praesentatus, aut minus
idoneus, et an, si
archipresbyter, vel archidiaconus, vel episcopus, ad quem institutio pertinet,
appellaverit, eorum sit appellationibus deferendum, hoc tuam volumus
discretionem tenere, quod, licet quaestionem, quae de praesentatione vertitur,
appellatione remota committamus alicui terminandam, non tamen est nostrae
intentionis dioecesano episcopo, archidiacono vel archipresbytero, praeiudicium
generare. Ideoque praesentandus est illi, qui instituendus fuerit. Et tenebit
eorum appellatio, si videntes iuri suo detrahi duxerint appellandum, quia non
illis, sed partibus, inter quas causa commissa est, appellationis remedium est
sublatum. [Ecclesiis autem etc. cf. c. 9. de cens. III. 39.]
|