CAP.
XVIII.
A
subdelegato delegati Papae, qui subdelegavit non in totum, non ad Papam, sed ad
ipsum delegatum appellari debet.
Idem.
Quum
te consulente †postulas edoceri, utrum ad
te pertineat, sententiam in causis, quam iudices in tua provincia delegati a
nobis protulerunt, confirmare, licet de causis [ipsis] nil in tua praesentia
sit tractatum, consultationi tuae praesentibus literis respondemus, quod
sententiam ipsam non teneris, nisi volueris, confirmare; sed id tibi ex officii
debito noveris imminere, ut, si ad mandatum illorum iudicum sententia non
possit exsecutioni mandari, eis praestes auxilium et favorem, et ipsam, si
noveris eam rationabiliter latam, poteris confirmare. Item Si super causa,
quae tibi ex nostra delegatione
committitur, a personis ecclesiasticis, una vel pluribus, quibus ut [interim] parcas laboribus partium et
expensis, cognitionem ipsius causae et testium examinationem sententia tibi reservata
committis, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu
causam ipsam indiffinitam relinquere non teneris.
|