CAP.
XIX.
Morte
delegantis non exspirat iurisdictio delegati, coram quo lis erat
contestata.
Lucius
III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Relatum est †[ex parte vestra, quod licet in commissionibus a sanctae recordationis
Alexandro P. III. praedecessore nostro factis fuerit appellationis remedium
remotum, altera tamen partium, sive lis fuerit contestata sive non, exspirasse
mandatum morte mandatoris allegat, ideoque negotiis omnibus postpositis in
suspenso mandatum apostolicum exspectatis.] Nos itaque consultationi vestrae [praesentium auctoritate] respondemus, quod, si lis fuerit ante
praedecessoris nostri obitum contestata, mandatum morte mandatoris nullatenus
exspiravit. Si vero ante litis contestationem decessit, non est in eo casu a iudicibus, quos delegaverat, ex delegatione huiusmodi procedendum. Poterit ergo in eo casu appellatione
cessante procedi, in quo ante mortem mandatoris lis fuerit per narrationem et
responsionem contestata. Ubi autem mors mandatoris litis contestationem praecessit, penitus
subsistat, sive fuerit, sive non fuerit appellationis obstaculum interiectum.
Datum Veronae VI. Kal. Iul.
|