Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXIX.   DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
      • CAP. XX.   Si delegatus citavit ante mortem delegantis, perpetuata est eius iurisdictio. Et appellationi renunciat qui coram iudice, a quo appellavit, litem prosequitur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XX.

 

Si delegatus citavit ante mortem delegantis, perpetuata est eius iurisdictio. Et appellationi renunciat qui coram iudice, a quo appellavit, litem prosequitur.

 

Urban III.

 

Gratum gerimuset acceptum, quod in negotiis vestrae discretioni commissis debitam curam impenditis, et in his, quae dubitationem faciunt, pro gravitate vestri officii censuram sedis apostolicae postulatis. Sane consuluit nos devotio vestra, an ante obitum delegantis, proposito citationis edicto, lite vero post mortem [delegantis] contestata, nihilominus debeat in causa procedere iudex delegatus; et utrum is intelligatur appellationi renunciasse, qui ea interposita ad producendos testes inducias postulavit, et demum productioni et allegationi renuncians, attestationes petiit solenniter publicari, sicut hoc totum circa decessum bonae memoriae praedecessoris nostri Lucii Papae, qui vos iudices delegaverat, sub examine vestro asseritis contigisse. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum in casu priori citatione facta negotium sit quasi coeptum, et maxime, si delegatus non sit certus de obitu delegantis, potest et debet in causa procedi, tenebitque quod iustitia fuerit praevia iudiciali tramite diffinitum. In secundo vero casu videtur ab appellatione recessum, si secundum ea, quae praemissa sunt, eum, qui appellaverit, constiterit processisse.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License