Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXIX.   DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
      • CAP. XXII.   Si causa simpliciter delegatur tribus, duo sine subdelegatione tertii procedere non possunt. Quod si fecerint, ab eis poterit appellari. Idem, si sunt dati cum clausula: “quod si non omnes.” Non enim valet processus duorum tertio inconsulto. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXII.

 

Si causa simpliciter delegatur tribus, duo sine subdelegatione tertii procedere non possunt. Quod si fecerint, ab eis poterit appellari. Idem, si sunt dati cum clausula: “quod si non omnes.” Non enim valet processus duorum tertio inconsulto. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.

 

Innocentius III. Rheginensi Archiepiscopo et Episcopo Cephadulensi.

 

Quum causa, quae vertitur inter venerabiles fratres nostros Montis regalis et Rossanensem archiepiscopos super quibusdam decimis, venerabilibus fratribus nostris Panormitano et Capuano archiepiscopis, et tibi, frater Rheginensis, commissa fuisset a nobis fine debito terminanda, praedictus archiepiscopus Montis regalis, sicut ex literis eius accepimus, ad primam praedictorum Panormitani et Capuani archiepiscoporum citationem accessit. In quorum praesentia constitutus excipiendo proposuit, quod pro duabus causis eorum non deberet stare iudicio, tum videlicet, quia ipsa causa tribus fuerat iudicibus delegata, et idem ab illis duobus tantum, te, frater Rheginensis, praesente inconsulto et inscio, nec vices tuas eis super hoc committente, ad iudicium fuerat evocatus, tum etiam, quia ante ipsorum citationem et notitiam literarum, pro eadem causa nuncium suum ad apostolicam sedem transmiserat, in quo decretalem felicis memoriae Alexandri Papae III. praedecessoris nostri sibi affirmabat apertius suffragari. At vero iidem archiepiscopi exceptiones ipsius nolentes admittere, contra eum, ut responderet, interlocutoriam sententiam protulerunt, propter quod idem archiepiscopus, sentiens se gravari, ad sedem apostolicam appellavit. †Nos igitur praedictorum inquisitionem et decisionem canonicam vestrae discretionis examini committentes, Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis ad praesentiam vestram, qui fuerint evocandi, et inquisita super praemissis diligentius veritate, si vobis constiterit, praedictos archiepiscopos exceptiones praedictas nullatenus admisisse, non obstante eo, quod per ipsos factum est, decimas ipsas, quibus praedictus Montis regalis archiepiscopus se, postquam nuncius suus propter hoc ad sedem apostolicam accesserat, asserit spoliatum, praecipue quum easdem tam sibi, quam ecclesiae suae a sede apostolica fuisse asserat confirmatas, sive per laicalem potentiam, sive etiam per eosdem iudices factum sit, cum fructibus inde perceptis sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo restitui faciatis, audientes postmodum, quantum de iure poteritis, quicquid fuerit quaestionis, et appellatione remota fine debito decidentes. [Dat. Lat. Kal. Nov. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License