Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXIX.   DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
      • CAP. XXVII.   Delegatus Papae potest principium, medium et finem causae coniunctim et divisim subdelegare. H. d. usque ad §. Verum. – §. 1. A subdelegato cum iurisdictione appellari potest; secus si sine iurisdictione, nisi modum excedat. Tunc enim potest recusari, nisi datus sit de partium consensu. Abbas. – §. 2. A subdelegato non in totum appellatur ad subdelegantem, non autem ad primum delegantem; secus si in totum. H. d. usque ad §. Quem vero. – §. 3. Auditor datus sine partium consensu, recusari potest ut suspectus, non tamen sine causa. Abbas. – §. 4. Si unus ex duobus delegatis principis cum clausula: “appellatione remota” subdelegat alteri acceptanti, non potest acceptans subdelegare, nec appellatione remota procedere, quod tamen ante acceptationem poterat. Et si ab isto fuerit appellandum, appellabitur ad Papam; etiamsi fuerit subdelegatus non in totum. Hoc dicit secundum veriorem intellectum. – §. 5. Si delegatus Papae subdelegat non in totum, pars a subdelegato non poterit appellare, ex eo, quod datus sit sine suo consensu; potest tamen recusari in ostendendo causam iustam coram delegato, et tunc delegatus diffiniet; a quo, etiamsi voluerit recusationem admittere, appellatur ad Papam. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXVII.

 

Delegatus Papae potest principium, medium et finem causae coniunctim et divisim subdelegare. H. d. usque ad §. Verum. – §. 1. A subdelegato cum iurisdictione appellari potest; secus si sine iurisdictione, nisi modum excedat. Tunc enim potest recusari, nisi datus sit de partium consensu. Abbas. – §. 2. A subdelegato non in totum appellatur ad subdelegantem, non autem ad primum delegantem; secus si in totum. H. d. usque ad §. Quem vero. – §. 3. Auditor datus sine partium consensu, recusari potest ut suspectus, non tamen sine causa. Abbas. – §. 4. Si unus ex duobus delegatis principis cum clausula: “appellatione remotasubdelegat alteri acceptanti, non potest acceptans subdelegare, nec appellatione remota procedere, quod tamen ante acceptationem poterat. Et si ab isto fuerit appellandum, appellabitur ad Papam; etiamsi fuerit subdelegatus non in totum. Hoc dicit secundum veriorem intellectum. – §. 5. Si delegatus Papae subdelegat non in totum, pars a subdelegato non poterit appellare, ex eo, quod datus sit sine suo consensu; potest tamen recusari in ostendendo causam iustam coram delegato, et tunc delegatus diffiniet; a quo, etiamsi voluerit recusationem admittere, appellatur ad Papam. H. d.

 

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

 

Super quaestionum articulis, de quibus nos consulere voluisti fraternitati tuae taliter respondemus, quod per constitutionem nostram consultationi bonae memoriae Alexandri Papae III. praedecessoris nostri nullatenus derogatur, sed illa per istam exponitur, immo in ista verius quae in illa fuerant praetermissa supplentur. Ipse namque respondit, quod, si super causa, quae alicui ex apostolica delegatione committitur, a personis ecclesiasticis una vel pluribus, quibus delegatus, ut parcat laboribus partium et expensis, causae cognitionem ipsius et testium examinationes sententia sibi reservata committit, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu causam indefinitam relinquere non tenetur. Nos autem statuimus, quod, licet is, cui causa committitur remota appellatione, non possit eam aliis sine provocationis obstaculo delegare, si tamen delegatus a nobis vel iudex quicunque non tam cognitorem, quam exsecutorem ad aliquem certum articulum quempiam deputaverit, ab eo, nisi modum excedat, non liceat appellari, dummodo de partium deputetur vel recipiatur assensu. Quod si delegatus a nobis vel litis exordium, vel causae finem, nedum totum negotium ei duxerit committendum, ab ipso tanquam a iudice licite provocetur, quum et lis ante iudicem debeat contestari, et causa per iudicem diffiniri. Intentionis igitur nostrae fuit, sicut et tenore constitutionis praemissae potest liquido deprehendi, quod et, ut iudicialis auctoritas liberius valeat exerceri, delegatus a nobis licite possit et principium, et finem, et medium causae sibi commissae, non solum coniunctim, sed etiam divisim alii delegare, non obstante, quod dicitur, quod iudex debet cognoscere per se ipsum in principio, et in medio, et in fine, quum ante, quam ferat sententiam, universa, quae acta sunt in iudicio, investigare debeat diligenter. §. 1. Verum quum totam causam committit alicui, vel principium aut finem ipsius, ab eo tanquam a iudice potest licite provocari. Quum autem alicui medium tantum committit, ab ipso tanquam ab auditore provocari non potest, nisi mandati fines excedat, vel merito sit suspectus. Unde ne valeat recusari, provide statuimus, ut de partium detur vel recipiatur assensu. §. 2. Porro quum delegatus a nobis iurisdictionem suam in alium transfert totam, si fuerit appellandum, non ad eum, sed ad nos appellari debebit. Quum autem sibi aliquid de iurisdictione reservat, si causa sit ei appellatione remota commissa, non ad nos, sed ad eum poterit de iure appellari. Unde si forsan appellaretur ab eo, cui medium causae committitur, sive cognitor aut exsecutor dicatur, vel, quod melius est, auditor, pro eo, quod vel mandati fines excedat, vel merito sit suspectus, nihilominus tamen delegatus a nobis iuxta consultationem praemissam causam poterit diffinire, ut parcatur laboribus partium et expensis. §. 3. Eum vero, Quem delegatus a nobis deputaverit auditorem, neutra partium poterit recusare, nisi coram eo iustam recusationis causam ostendat. §. 4. Si vero duo sunt a principe delegati, et unus committit vices suas alteri, ille non potest, nec debet appellatione remota procedere, nec causam alii delegare, quamvis in commissione facta duobus contineatur expressim, ut appellatione remota alter possit procedere sine reliquo, si non possunt ambo pariter interesse, quia, quod potest ex sola iurisdictione sibi a principe delegata, non potest cum iurisdictione sibi a condelegato commissa. Unde si ab eo fuerit appellatum licet aliquibus visum fuerit, quod ad condelegatum etiam valeat appellari, nobis tamen videtur, quod ad primum duntaxat appellandum est delegantem, propter rationem superius assignatam. §. 5. Eius ergo appellatio, de quo tua fraternitas nobis scripsit, si nostrae constitutionis occasione ad nostram audientiam appellavit, pro eo, quod delegatus a nobis, reservata sibi diffinitiva sententia, audientiam causae commisit quibusdam, qui de partium assensu nec dati sunt nec recepti, nisi contra eos iustam recusationis causam ostenderit, vel paratus fuerit ostendere coram iudice delegato, non debuit impedire, quo minus procederent auditores. Qui etiam si tanquam suspecti fuissent merito recusati, delegatus tamen a nobis nihilominus potuisset, sublato appellationis diffugio, causam ipsam iudicialiter expedire. Quod si iustam recusationis causam noluit admittere delegatus, sed coram suspectis eum litigare cogebat, a tali gravamine licite potuit ad nostram audientiam appellare, quodque post appellationem huiusmodi est praesumptum iudicari debet irritum et inane. [Dat. Lat. VI. Kal. Apr. 1204.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License