CAP. XXIX.
Subdelegatus
a delegato Papae iurisdictionent non habente potest coercere impedientem. Hoc
dicit comprehendendo utrumque intellectum.
Idem Abbati sancti Hilarii et Magistro G. Canonico
Trevisino.
Ex literis venerabilis
fratris nostri patriarchae Grandensis †accepimus, quod, quum dilecti filii
Grandensis primicerius et plebanus S. Sophiae de Venetiis, quibus causa, quae
inter clericos sanctae Iustinae ac Albertum presbyterum super eo, quod idem presbyter clericum se
ipsius ecclesiae asserebat, agitari dignoscitur, a nobis fuerat delegata,
mandassent eisdem, ut memoratos clericos, qui per archipresbyterum Paduanum, ad
quem fuerat super eodem negotio quoddam a nobis rescriptum obtentum, in quo,
sicut asseritur, de prioribus literis mentio non fiebat, denunciati fuerant
excommunicationis sententiae subiacere, nisi dictum presbyterum in socium
reciperent et in fratrem, idem patriarcha denunciaret anathematis vinculo non
ligatos: ipse nolens eisdem iudicibus in hac parte parere, qui nostra
fungebantur auctoritate, maxime quum venerabilis frater noster Castellanensis
episcopus ipsis super hoc parendum non duxerit requisitus, clericis sanctae
Mariae formosae mandatum supradictorum iudicum per suas literas nunciavit, quas
dilectus filius archidiaconus Castellanensis, plebanus eiusdem ecclesiae, legi
publice coram populo non permisit. [Quumque
super hoc paucis diebus elapsis apud S. Nicolai monasterium ab eodem patriarcha
benigne fuisset idem archidiaconus requisitus, in iram subito concitatus eundem
patriarcham gravibus verborum iniuriis multis praesentibus lacessivit.] Qui considerans, archidiaconum ipsum per
tantum iniuriarum excessum non se tantummodo, sed etiam Gradensem ecclesiam, immo nos ipsos graviter
offendisse, tam ipsum archidiaconum, quam praedictam ecclesiam ecclesiastico
supposuit interdicto, [ea praecipue
ratione, quoniam ex antiqua consuetudine, sicut dicitur, est obtentum, ut
literae, quae per patriarchatum Gradensem a patriarchis Gradensibus diriguntur,
indifferenter ab omnibus admittantur. Verum ad instantiam clericorum et
parochianorum ecclesiae supradictae quoad ipsam ecclesiam patriarcha interdicti
sententiam relaxavit, sub excommunicationis poena clericis eisdem iniungens, ne
archidiacono participare praesumerent in divinis. Quum autem patriarcha iam dictus
cum praefato episcopo ad monasterium S. Crucis pro celebrandis cuiusdam
exsequiis accessisset, et archidiaconus se vellet divinis officiis immiscere,
patriarcha pro vitando scandalo secessit in partem; propter quod archidiaconus
ipsum coepit gravibus verborum iniuriis aggravare. Idem quoque archidiaconus
licet a divinis per unius diei spatium cessavisset, postmodum tamen celebrare
publice non erubuit interdictus. Ad haec de saepe dicto episcopo patriarcha
gravem deposuit quaestionem, quod, quum sibi et Gradensi ecclesiae obedientiam
teneatur et reverentiam exhibere, quanquam ei mandaverit, ut praefatum
archidiaconum pro interdicto, et clericos S. Mariae pro excommunicatis haberet,
et faceret excommunicationis et interdicti sententias ab ipso prolatas per
Castellanensem dioecesim inviolabiliter observari, idem episcopus in iniuriam
patriarchae permittens archidiaconum in ecclesia Castellanensi libere
ministrare, clericis suae dioecesis sub fidelitatis poena praecipiendo
mandavit, ut per ecclesias suas archidiaconum et clericos supradictos nec
interdicti nec excommunicationis sententiae subiacere publice nunciarent. Unde
idem patriarcha nobis humiliter supplicavit, ut tantam iniuriam et excessum,
nec non in ipsum, sed potius contra sedem apostolicam tam ab episcopo quam
archidiacono attentatum castigare taliter curaremus, ut resecaretur in aliis
materia similia committendi. Dictus vero episcopus per suas nobis literas
intimavit, quod quum patriarcha denunciasset clericos S. Iustinae anathematis
vinculo non teneri, quos idem episcopus prius excommunicatos denunciaverat, de
mandato archipresbyteri Paduani, a nobis, sicut asseritur, iudicis delegati,
occasione huiusmodi inter patriarcham et archidiaconum contentione suborta,
patriarcha ex commotione quadam archidiaconum interdixit, quo ad appellationis
beneficium convolante, patriarcha in saepedictam ecclesiam interdicti
sententiam promulgavit, nec satisfactionem oblatam ab archidiacono super hoc
recipere voluit, nisi archidiaconus, ut ipsius pareret mandatis, interposito
iuramento firmaret. Adiecit etiam idem episcopus, quod ipse timens, ne
prorumperet ad aliquid patriarcha, quod ad ipsius episcopi vel ecclesiae seu
clericorum suorum praeiudicium cederet vel gravamen, ad sedem apostolicam
appellavit, nobis sollicite supplicando, ut patriarcham a sui et ecclesiae suae
ac clericorum et ecclesiarum suae dioecesis molestatione indebita compescere
curaremus.] Quum
igitur super praemissis et aliis inter utriusque partis procuratores fuisset
coram dilecto filio tit. SS. Cosmae et Damiani diacono cardinali, quem
auditorem dederamus eisdem, aliquamdiu litigatum, et ipse nobis quae audierat
fideliter retulisset, quia nobis constare non potuit, an per literas, quae ad
Paduanum archipresbyterum impetratae dicuntur, quum nobis ostensae non fuerint,
revocatae fuerint literae ad praedictos primicerium et plebanum obtentae,
causam ipsam vestro examini duximus committendam, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, inquisita super
praemissis plenius veritate, nisi
vobis constiterit, quod literae, quae secundo loco ad praedictum archipresbyterum Paduanum impetratae dicuntur, de prioribus literis ad
saepe dictos primicerium Grandensem et plebanum sanctae
Sophiae obtentis expressam fecerint mentionem, ut per secundas primae appareant
literae revocatae, quum primos iudices auctoritate literarum nostrarum
iurisdictionem non sit dubium habuisse, quam potuerunt postmodum patriarchae
quoad exsecutionem suae sententiae demandare, ex qua coercitionem etiam idem patriarcha
receperat, quum huiusmodi demandata iurisdictio delusoria videretur, si
subdelegatus huiusmodi coercitionem aliquam non haberet, interdicti sententiam
ab eodem patriarcha in Castellanensem archidiaconum promulgatam, pro eo, quod ipse eiusdem patriarchae exsecutionem impediens, eius literas, quibus
mandatum praedictorum iudicum nunciabat, legi in publicum non permisit, tamdiu faciatis sublato appellationis
obstaculo inviolabiliter observari, donec eidem patriarchae de iniuriis
irrogatis sufficienter fuerit satisfactum. Si vero constiterit primas literas
per secundas legitime revocatas, quum appareat, primos iudices iurisdictionem
nullam penitus habuisse, et ita constet per consequentiam, patriarcham ipsum
non recepisse iurisdictionem vel coercitionem aliquam ab eisdem, praedictam
interdicti sententiam ab eodem patriarcha prolatam denuncietis irritam
et inanem. [Nihilominus etc. Dat.
Rom. ap. S. Petr. XI. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]
|