CAP. XXX.
Iurisdictio
delegati re integra morte mandantis exspirat.
Idem
Episcopo Pictaviensi.
Licet
undique †confluentium negotiorum
multiplicitas copiosa nostrum animum ad varias curas impellere non desistat,
fraternitas tamen tua, quam sincera complectimur in Domino caritate,
sollicitudinem ad tempus deponere compulit, quam in exsequendis aliis ex debito
pastoralis officii gerebamus, atque tuam dubitationem apostolico certificare
responso. Quum igitur a nobis duxeris requirendum, si causam aliquam
tribus iudicibus delegamus, apponi in literis nostris illam clausulam
facientes: “quod si non omnes his exsequendis poteritis interesse, duo vestrum
nihilominus eam exsequantur,” et unus, postquam commiserit cuidam ex aliis
vices suas, de medio sit sublatus, tertius ut suspectus merito recusetur, an
collega superstes suo nomine ac defuncti possit negotium definire: inquisitioni
tuae taliter respondemus, quod, si iurisdictione a suo sibi collega delegata eo
vivente uti non coeperit, quia mandatum huiusmodi re integra morte mandatoris
exspiravit, non habet solus officium iudicandi; si vero ante mortem illius
iurisdictione uti coeperit taliter demandata, vices suas et illius poterit
adimplere.
|