CAP.
XXXII.
Per procuratorem non habentem mandatum de
re ad rem iurisdictio prorogari non potest.
Idem Parisiensi et Trecensi Episcopis et Abbati sanctae Genovefae.
Quum
olim dilectus filius abbas et conventus Vergiliacensis sua nobis
conquestione monstrassent, quod nobilis vir Petrus comes
Altissiodorensis quoddam stagnum, molendinum et domum in terra eorum construere
nitebatur in ipsorum praeiudicium et gravamen, venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio
thesaurario Nivernensi commisimus causam ipsam. Per quorum literas accepimus,
quod lite super petitionibus ecclesiae contestata, receptis utrinque testibus,
et attestationibus publicatis, quum super dictis testium inter partes fuisset
postmodum disputatum, tandem pars comitis proposuit coram eis, quod de damnis in nemoribus et
rebus aliis datis, super quibus testes deponere videbantur, cognoscere non
debebant, quum in rescripto nostro nulla de damnis mentio haberetur, †[adiiciens, quod res illae, super quibus
quaestio agebatur, de feudo erant nobilis viri ducis Burgundiae, sicut idem dux
in patentibus literis fatebatur, et ideo super illis ad dominum feudi potius
quam ad dictos fuerat iudices recurrendum.] Ad quod fuit ex adverso responsum, quod, [si non expresse, tacite tamen de damnis datis in nostris literis mentio
habebatur, quum nomen gravaminis esset literis ipsis insertum. Propter quod de
ipsis cognoscere poterant saltem tanquam de accessoriis seu appendiciis negotii
principalis. Item,] quum super
omnibus articulis, de quibus testes deposuerant, lis fuisset solenniter
contestata, de ipsis cognoscere ac pronunciare iudices tenebantur. [Sed et super exceptione feudi sero nimis,
utpote post testium publicationem obiecta, audiendum non esse comitem
asserebat.] Ad haec pars comitis
replicavit, quod, etsi super damnis a procuratore suo lis fuerit contestata, ei
tamen ex hoc non poterat praeiudicium generari, quum ad hoc procurator datus
non fuerit, sed ad illam duntaxat causam, quae fuerat in literis commissionis
expressa, super castro videlicet, stagno et molendino; ad hoc parte altera
respondente, quod procuratoris factum comes ulterius impugnare non poterat,
quod usque post publicationem testium minime duxerat revocandum. Iudices
autem, super hinc inde propositis habito
consilio discretorum, interlocuti sunt, quod super damnis datis a comite ad
eos cognitio pertinebat. Quo audito comes ad appellationis beneficium
convolavit. Unde ipsum iudices evocatum, et nec per se, nec per responsalem
idoneum comparentem, excommunicationis vinculo adstrinxerunt, †[eo tamen in contumacia perdurante, causam
eandem cum attestationibus fideliter consignatis ad nostram praesentiam
remiserunt. Porro procuratoribus utriusque partis propter hoc apud sedem
apostolicam constitutis, procurator monasterii proposuit coram nobis, quod,
quum villa de Vetenedo Virziliacensi et S. Germani Antissiodorensis monasteriis
sit communis, ita quod terragium, spanagium, albergariam, censum, tertias, laudas,
vendas et retentionem habeant in eadem, praedictus comes; qui nihil aliud quam
duos denarios annuatim a quolibet rustico custodiae seu salvamenti nomine
percipere consuevit, nunc in ipsa iurisdictionem sibi contra iustitiam
usurpando, ab unoquoque villano V. solidos extorquet, in quodam loco eiusdem
villae post inhibitionem tam sibi quam Hospitalariis factam, qui locum ipsum in
censiva monasterii obtinebant, ab eis per commutationem recepto, castrum,
stagnum et molendinum aedificando in ipsorum praeiudicium et gravamen, in
nemoribus, lapidibus et rebus aliis gravibus damnis datis. Propter quod
aedificia supradicta, utpote post inhibitionem et nunciationem exstructa, idem
procurator petiit demoliri, et compelli comitem supradictum a Virziliacensis
monasterii super hoc molestatione cessare, super damnis datis eidem
compensationem congruam exhibendo. Procurator vero comitis allegavit, quod,
quum in praedicto loco de Vetenedo suae iurisdictioni subiecto perpetrarentur
saepissime homicidia et rapinae, ipse volens tot et tantis obviare periculis,
quandam domum in solo, quod ab Hospitalariis per commutationem acceperat, ubi
domum fortem olim exstitisse didicerat, ad transeuntium securitatem construxit,
quodam stagno et molendino ad opus custodum ipsius domus aedificatis ibidem.
Verum abbas et conventus praedicti falso dicentes se super hoc praegravari,
literas ad praedictos iudices impetrarunt, et, quum ipsis in praesentia iudicum
obtulerit dictus comes, quod, si qua damna probarent se ob illa aedificia
pertulisse, non solum in simplum, sed duplum ipsis damna eadem resarciret, ipsi
tam hoc verbum quam etiam alias pacis species penitus respuerunt. Quum autem
per iudices fuerit in eadem causa usque ad testium publicationem processum,
quoniam attestationibus publicatis apparuit, eos super multis deposuisse
articulis, super quibus lis contestata non fuerat, pars comitis allegavit, quod
iudices super illis cognoscere non valebant. Unde, iudicibus se de damnis datis
cognoscere ac pronunciare posse interloquentibus, ad nostram fuit audientiam
provocatum. Nos autem auditis iis et aliis, quae procuratores proponere
curaverunt, et attestationibus utriusque partis diligenter inspectis,
intelleximus pro monasterio esse probatum, in supradicta villa terragium,
spanagium, albergariam, census, tertias, laudas, vendas ac retentiones ad
praedicta monasteria pertinere, ac stagnum et calceria supradicta partim in
proprietate Virziliacensis coenobii, et partim in ipsius et S. Germani censiva
fuisse constructa. Item, quod Hospitalariis, qui pro praedicto loco annuum
censum monasteriis exsolvebant, ne locum ipsum, censivam videlicet
monasteriorum, transferrent in comitem, et comiti, ne censivam ipsam reciperet,
prohibitio facta fuit. Pro parte vero comitis videbatur esse probatum, quod
iustitia nemoris super fortalitia est ipsius, et quod absque cuiusquam iniuria
dictus comes ad albergagium hominum ipsius villae potest concedere nemus ipsum,
quodque comes ipse iustitiam habet in villa, et pro salvamento de qualibet domo
villae duos denarios recipere consuevit. Item, quod in pratis Hospitalariorum
est fortalitia ipsa fundata, et quod quicunque aliquid habet ad censum, illud
salvo censu potest concedere cui vult. Rursus, quod in eadem villa olim fuerat dormis fortis
clausa palitiis et fossatis.] Quia vero super damnis
datis, antequam lis fuerit contestata, nequaquam ad dictos iudices cognitio
pertinebat, quum in rescripto nulla de illis mentio haberetur, nec ad ipsos
potuerit iurisdictio prorogari, quum procurator ad illa solummodo intelligatur constitutus,
quae in commissionis literis inveniuntur expressa, et, postquam comes
publicatis attestationibus intellexit, super his fuisse depositum, protinus
contradixit, nos eosdem iudices [protinus]
pronunciavimus minus iuste interlocutos fuisse, ac saepedictum comitem, qui ob
hoc ad appellationis beneficium convolavit, excommunicationis sententia non
fuisse ligatum. [Ceterum etc. Dat. Later.
Ao. XI. 1209.]
|