CAP. XXXIII.
Qui
acta causae relationis iudicum delegatorum sigilla violando aperuit, non
auditur postmodum contra illa.
Idem
Senonensi Archiepiscopo.
Quum
olim ad nostram audientiam pervenisset,
quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram
adinvicem commutassent [(Et infra:) [cf. c. 7. de rer. permut. III. 19.] Quia
ergo super facto ipsius B. nobis non poterat de veritate constare, causam super
hoc venerabilibus fratribus nostris Lingonensi et Cabilonensi episcopis sub
certa forma duximus committendam. Ipsi ergo in mandati nostri exsecutione
procedere cupientes, partibus ad suam praesentiam convocatis, receperunt testes
utrinque productos, audierunt confessiones partium et depositiones testium
publicarunt. Quumque propter quendam articulum, qui eis dubitabilis videbatur,
causam ad nos remittere proposuissent instructam, gesta omnia redigentes in
scriptis sub sigillis propriis incluserunt, et assignarunt partibus nobis
fideliter praesentanda.] Verum supra dictus B. delegatis nostris non
deferens, immo verius deleganti, sigilla violavit illorum, et scripta, quae
nobis fuerant praesentanda, non erubuit aperire. Qui postmodum in nostra
praesentia constitutus, adversario suo
praesente, in excusationem suam proposuit coram
nobis, quod iudices perperam processerant contra ipsum, quum acta in
scriptis minus fideliter redegissent. Unde timens, ne
literas portaret Uriae, illorum scripta aperuit, et quod suspicatus fuerat
adinvenit. Sane, si, quod expediret, melius notavisset, vel non recepisset
scripta suspecta, vel recepta nobis fideliter praesentasset, et ostendisset
causam suspicionis propositae coram nobis, praeterea quum non conquereretur de
iudice, quem ei proprio motu concessimus, sed de illo potius, quem ipse duxerat
eligendum, et iudices suas nobis per eum literas destinassent, de ipso pariter
conquerentes, verbis ipsius fidem non duximus adhibendam; sed ut in eo saltem
puniretur, in quo peccaverat, contra acta iudicum, quae temere violarat, ipsum,
sicut nec debuimus, noluimus exaudire, ne videretur dolus suus ei patrocinium
attulisse. [Quum etc. (c. 7. de rer. permut. III. 19.) Dat.
Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
|