CAP.
XXXVI.
Si
mandatur iudici delegato, ut illum absolvat, qui dicit se iniuste excommunicatum,
ante probationem illum absolvere debet. Si autem dicat excommunicationem
nullam, probationem nullitatis ante pronunciationem admittet.
Idem
Rothomagensi Archiepiscopo.
Quum
contingat interdum, quod laici (Et
infra: cf. c. 24. de rescr. I. 3.) Insuper requisiti sumus,
quum quis conqueritur in se a suo episcopo post appellationem ad nos legitime
interpositam, vel alias iniuste excommunicationis sententiam promulgatam, et
nos iudicibus damus nostris literis in mandatis, ut, si est ita, vel
iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium illi impendant, vel eandem
sententiam denuncient esse nullam, ac episcopus paratus sit probare, se in
illum, antequam vocem appellationis emitteret, vel alias iuste huiusmodi
sententiam protulisse, an probationibus non admissis liceat iudicibus
excommunicatum absolvere, vel denunciare sententiam esse nullam? Ad quod tibi
taliter respondemus, quod super iam dicto casu non consuevimus, si bene
meminimus, sub praescripta forma iudicibus scribere, sed sub ista, ut
videlicet, si excommunicationis sententiam post appellationem ad nos legitime
interpositam invenerint esse latam, ipsam denunciantes penitus nullam esse,
audiant, si quid fuerit quaestionis; alioquin recepta iuxta formam ecclesiae
cautione impendant absolutionis beneficium conquerenti, et iniuncto sibi quod
de iure fuerit iniungendum, audiant causam, et eandem fine debito terminare
procurent. Sed si forsan appareat, nos in iam dicto casu sub praenotata
quandoque forma scripsisse, in altero utique casuum praedictorum, quum quis videlicet
conqueritur, se post appellationem ad nos legitime interpositam
excommunicatione fuisse innodatum, semper utriusque partis probationes sunt
admittendae, antequam ad decernendum super hoc aliquid procedatur, per quas denique
apparebit, an absolutione indigeat conquerens, vel denunciandus sit potius non
ligatus. In eo vero casu, quum videlicet excommunicatum quis se asserit
iniuste, vix vel nunquam est eius, antequam absolutus fuerit, probatio
admittenda, nisi tunc tantum, quum asserit in excommunicationis sententia
intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, ad quod probandum admittitur
antequam absolutionis gratiam consequatur. Verum si proponat, se simpliciter
excommunicatum iniuste, ac episcopus ad probandum, quod iuste ipsum
excommunicavit, suas postulet probationes admitti, non est ante absolutionem
ipsius aliquatenus audiendus, quum, etsi pro certo constaret, rationabiliter in
illum excommunicationis sententiam promulgatam, nihilominus esset ei absolutio secundum
formam ecclesiae impendenda humiliter postulanti. Et ideo in hoc casu illum
credimus iuxta formam ecclesiae protinus absolvendum, ut sic demum,
probationibus utriusque partis admissis, utrum iuste vel iniuste ligatus
fuerit, decernatur. [Dat. Lat. Kal.
Sept. Ao. XIII. 1210.]
|