CAP.
XXXVII.
Si
subdelegatus delegati Papae iurisdictione uti coeperit, a delegato removeri non
potest; et si fecerit contra mandatum, sive excesserit formam rescripti,
processus est nullus.
Honorius
III. Messanensi et Reginensi Archiepiscopis.
Venerabili
fratri nostro archiepiscopo Cusentino nostris dedimus literis in mandatis, ut venerabilem fratrem
nostrum Cephaludensem
episcopum restitui faceret ad episcopatum, et ad alia, quibus fuerat indebite
spoliatus; quo restituto plenarie, et corporalem ac pacificam possessionem
adepto, si videret, quod idem,
episcopus merito esset, prout nobis suggestum fuerat, de dilapidatione suspectus, virum
providum et honestum provideret coadiutorem eidem adiungere, sine cuius
consilio nihil eorum faceret, quae ad administrationem pertinent temporalem,
quoadusque veritate comperta duceremus aliter providendum, interim omne
alienationis genus eorum utrique auctoritate nostra districtius interdicens.
Porro idem archiepiscopus corporis infirmitate gravatus, commisit in huiusmodi
negotio vices suas primo abbati sancti Spiritus de Panormo, ac demum
thesaurario Cusentino. Quorum processus nobis exhibitos de fratrum nostrorum
consilio cassavimus iustitia exigente, quia videlicet abbas contra mandati
nostri tenorem ad inquirendum, utrum de dilapidatione suspectus esset
episcopus, eo non restituto processit, et archiepiscopus ipse, quum iam suo
functus esset officio dicto abbati committendo in integrum vices suas,
huiusmodi negotium dicto thesaurario non potuit demandare.
|