CAP.
XXXVIII.
Si
delegatus pronunciaverit, se iurisdictionem non habere, ipsam etiam de consensu
partium non reassumit.
Gregorius
IX. S. Praecentori et Magistro N. canonico Ambianensibus.
Significantibus
M. muliere et F. nato eius nos noveritis accepisse, quod, quum nobilis mulier
I. vidua, mentiens se pauperem, contra eos super terris et rebus aliis ad
iudices nostras literas impetrasset, iidem coram eis excipiendo proponere
curaverunt, quod, quum dictae literae suggesto mendacio impetratae fuissent,
quum praedicta Iuliana, quae nobilis est et dives, pauperem se dixisset in eis,
coram ipsis, nisi requisito prius domino, sub cuius iurisdictione ipsi
consistunt, et coram quo parati erant eidem exhibere iustitiae complementum,
non debebant de iure per tales literas conveniri, unde dicti iudices
interloquendo pronunciarunt, se per easdem literas procedere non debere. (Et infra:) Demum fuit a partibus in quosdam
tanquam in arbitros taliter compromissum, quod, si infra terminum in
compromisso expressum causam non deciderent, partes ad eorundem iudicum
redirent examen. Verum arbitris causam infra terminum negligentibus terminare,
dicti iudices iurisdictionem per formam compromissi huiusmodi resumpserunt, a
quibus iidem se sentientes gravari, quod super his, super quibus ab eis fuerant
absoluti, litigare compellebant eosdem, ad nostram audientiam appellarunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocetis in irritum, etc.
|