CAP.
XLIII.
Delegatus
Papae subdelegare potest, licet datus sit ex officio, vel de partium consensu,
vel cum clausula praeelectionis, videlicet: “quod si non omnes, tu cum alio
exsequaris, etc.” Hoc dicit usque ad §. Is autem. – §. 1. Is, cui committitur
negotium, ut personaliter exsequatur, potest, si partes consentiunt, alteri
subdelegare. Fallit in casibus hic expressis. Hoc dicit usque ad §. Ceterum. –
§. 2. Is, cui committitur nudum ministerium exsequendum, non potest vices suas
alteri committere; fallit in legato sedis apostolicae. Et
est textus notabilis, et multum allegatur. Abb. Siculus.
Idem.
Quoniam
apostolica sedes intendit providere negotiis, et non personis, quibus eadem committuntur,
si iudex tertius, licet ex
officio nostro, vel de assensu partium pro communi a nobis datus eisdem, alii
delegaverit vices suas, quum delegato a principe id concedatur a iure,
delegatio valebit ipsius. Idem quoque dicendum est, quum mandatur episcopo, ut
cum altero suorum coniudicum mandatum apostolicum exsequatur, et tunc sine
subdelegato ab ipso episcopo reliqui duo procedere non valebunt. §. 1. Is
autem, cui iniungitur, ut personaliter negotium exsequatur, potest, dummodo
partes consentiant, hoc aliis delegare, praeterquam si inquisitionem fieri, vel
ecclesiis de praelatis vel aliis ministris provideri mandaremus, quum in his
omnibus casibus industriam et fidem personae, cui talia committimus, eligere
videamur. §. 2. Ceterum, salva legatorum sedis apostolicae auctoritate, nulli,
cui commissum fuerit praedicare crucem, excommunicare vel absolvere aliquos,
dispensare cum irregularibus, vel iniungere poenitentias, liceat haec de cetero
aliis demandare, quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potius
committitur in hac parte.
|