CAP.
III.
Legatus
etiam de latere ex generali legatione non potest transferre episcopos, vel unam
ecclesiam cathedralem alteri subiicere, et alteri concedere ius primatiae, vel
duos episcopatus unire, vel unum dividere; excommunicatos tamen propter manuum
iniectionem in clericos absolvere potest. Hoc dicit cum c. seq.
Innocentius
III. tit. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali, sedis apostolicae
Legato.
Nisi
specialis illa dilectio, quam ad personam tuam habuimus et habemus, iustum, immo iustissimum motum animi nostri
temperaret, poena docente cognosceres, quantum in personam tuam
excesseris, quantumcunquae in
Romanam ecclesiam deliqueris, matrem tuam, quae quum te nutriverit et
exaltaverit, tu eam penitus sprevisse videris, qui spretis canonicis sanctionibus et consuetudine generali, motu
proprio praesumpsisti, quod nec
factum fuit, nec auditum, venerabilem fratrem nostrum Troianum episcopum regni Siciliae cancellarium praeter speciale
mandatum nostrum de Troiana
ecclesia ad Panormitanam de facto, quia
de iure non potuisti, transferre. [Sane etc. cf. c. 3. de usu et auct. pall. I. 8.]
|