CAP.
IV.
Summatum
fuit supra in cap. praecedenti.
Idem
eidem.
Quod translationem †pontificis de Troiano episcopatu ad Panormitanam metropolim a te factam
nolumus ratam habere, zelus utique non amaritudinis, sed rectitudinis nos
induxit, quia, Licet in regno Siciliae generalis sit tibi commissa
legatio, ad ea tamen sine speciali mandato nostro non debuisti manus extendere,
quae in signum privilegii
singularis sunt tantum summo Pontifici reservata. Tamen Et si quaedam ex
his, quae de speciali concessione saepe fuere legatis indulta, ut illorum
videlicet absolutio, qui propter sacrilegas manuum iniectiones in
clericos, incidunt in canonem promulgatae sententiae, videantur ex ipso
legationis officio iam licere legatis, an existimas, quia vices nostras tanquam legato tibi
commisimus exsequendas, quod Panormitanam ecclesiam posses subiicere Messanensi, ut illam praeficeres isti,
concesso sibi privilegio primatiae? An putas, ex eadem causa tibi licere, duos episcopatus unire, vel unum
dividere sine licentia speciali? Non
ergo in eius odium, vel ad iniuriam tui reputes esse factum, sed ut privilegium
Petri maneat inconcussum, quum et felicis memoriae Alexander Papa, praedecessor
noster, quasi simile fecerit, obviando praesumptioni legati, quem in Hispaniam
destinarat, volenti simile attentare. [Super eo vero etc. cf. c. 11. de temp. ord. I. 11.]
|