CAP. VI.
Non valet constitutio
collegii in damnum aliquorum et commodum aliorum, cessante rationabili causa.
Vel sic: Absque rationabili causa non potest maior pars capituli tollere
consuetudinem, utilitatem privatam nutriendo.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo
et Episcopo Trecensi.
Quum omnes unum corpus
simus in christo, singuli autem alter alterius membra, non debent maiores
minoribus, aut seniores iunioribus invidere, sed omnes, qui in una ecclesia uni
Domino famulantur, pari gaudeant libertate, quum pondus et pondus, mensura et
mensura utrumque abominabile sit apud Deum, et evangelicus paterfamilias pari
mercede primos vineae suae operarios remuneraverit et extremos. Verum Ad
audientiam nostram pervenit, quod dilecti
filii Trecenses canonici propriis
inhiantes commodis, et aliorum profectibus invidentes novum fecerunt in
Trecensi ecclesia constitutum, ut eis tam in praesentia sua, quam in absentia reditus suos ex integro percepturis, qui in
eadem ecclesia post illam constitutionem fuerunt vel de cetero fuerint
instituti, reditus ex ea in absentia
non percipiant, sed tunc solum, quum in
ea fuerint residentes; quum secundum Trecensis ecclesiae consuetudinem
omnes in hoc consueverunt esse pares. Statuerunt etiam, ut, quum singulis
praebendis annexae sint vineae, ipsis suas, dum vixerint, possidentibus, vineae
decedentium ad successores non transeant, sed proventus earum inter singulos
dividantur. Quum igitur quod quisque iuris in alterum statuit ipse debeat uti
eo, et sapientis dicat auctoritas: “Patere legem, quam tu ipse tuleris:” fraternitati vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus antiquos canonicos iunioribus, et iuniores in perceptione
fructuum tam praebendarum quam vinearum coaequetis antiquis, secundum priorem
consuetudinem usque ad tempus praedictae constitutionis servatam, vel secundum
rationabilem institutionem in posterum observandam, illos per districtionem ecclesiasticam percellentes, si qui duxerint
renitendum. [Nullis
literis etc. Dat. etc. 1198.]
|