CAP.
VI.
Legatus de
latere confert beneficium vacans, licet illud spectet ad praesentationem
alicuius clerici. Hoc dicit et est casus
notabilis.
Idem sancti P. et sancti Leonis Abbatibus, et R. archidiacono Tullensibus.
Dilectus
filius R. Metensis canonicus nobis
humiliter intimavit, quod, quum venerabilis
frater noster Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, ecclesiam
sancti Trudonis ad resignationem proprii
pastoris in manibus eius factam liberaliter contulisset eidem, dilectus filius B. Metensis
archidiaconus, ad quem illius ecclesiae praesentatio pertinebat, asserens, quod
eodem inconsulto conferri non potuit a legato, donationi eius minus rationabiliter se opponens, canonicum ipsum
super eadem ecclesia indebite
molestare praesumit. Quum igitur plus iuris habeat in concessione praelatus,
quam in praesentatione patronus, nec praeiudicetur praelato, si quando per
apostolicae sedis legatum eo inconsulto ecclesia concedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus quatenus dictum archidiaconum, ut ab eius super hoc indebita molestatione desistat, monitione praemissa per censuram
ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Anagniae X. Kal. Mart. Ao. VI. 1204.]
|