CAP. VII.
Legatus in pluribus locis potest in quolibet dictorum locorum
iurisdictionem suam exercere ita, quod facta unius loci potest in alio
explicare. Hoc dicit Panorm.
Idem illustri Regi Francorum.
Novit
ille, qui nihil ignorat, quod regiae
sublimitati (Et infra:) Ex parte
tua querimoniam accepimus, videlicet
quod, quum tibi legatus esset certa ratione suspectus, post appellationem ad nos interpositam extra fines regni Francorum
in terram tuam interdicti sententiam promulgavit. †Qui etiam in animam tuam promiserunt et obtulerunt iurare, quod tu
coram legatis et delegatis nostris super hoc negotio stabis iuri, et quod
propter huiusmodi negotium nec per nos, nec per alium fueris ex parte nostra
citatus, ut iuri pareres, praedictam petens sententiam recepta huiusmodi
cautione relaxari. Ceterum ad ea, quae contra cardinalem obiecerant, et eis
respondimus, et Tuae magnificentiae respondemus, quod etsi fines regni
Francorum exierat, nondum tamen fuerat terminos suae legationis egressus, quum
non solum in regno Francorum, sed in Viennensi, Lugdunensi et Bisuntinensi
provinciis iniunctam sibi a nobis legationis sollicitudinem suscepisset.
|