TITULUS
XXXI.
DE
OFFICIO IUDICIS ORDINARII.
CAP.
I.
Episcopi
in suis dioecesibus possunt crimina inquirere et punire, et, quum opus fuerit,
invocare brachium saeculare.
Ex
synodo Ioannis Papae.
Perniciosa †[inolevit consuetudo, ut iudex publicus vel minister peccata populi,
quae ab episcopis sunt inquirenda, quibus animarum sollicitudo commissa est,
quasi inquirenda vendant, et ea occasione licenter scelesta vita augmentetur,
et, si in proprietate ecclesiae vel clerici feminas inveniant adulteras,
infamant, comprehendunt, dilaniant donec domini earum vel parentes eas
redimant, pro quo consanguinei earum in modicam deveniunt paupertatem, et eo
ordine liberius post venditionem fornicari non metuunt, dicentes nihil
pertinere ad episcopum, quae a publico examinata dignoscitur et redempta, quod
omnino irregulariter inolevisse manifestum est.] Habeant igitur episcopi singularum urbium in suis dioecesibus, liberam
potestatem adulteria et scelera inquirere, ulcisci et iudicare, secundum quod
canones censent, absque impedimento alicuius. Et quum opus fuerit, [ad comprimendos rebelles et contemptores] publicum convocent auxilium non ad
praeiudicandum, sed potius ad ea, quae Deo sunt placita [et saluti animarum conveniunt,] prosequendum.
|