Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXXI.   DE OFFICIO IUDICIS ORDINARII.
      • CAP. IV.   Si ordinatio vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per episcopum oeconomus ponendus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IV.

 

Si ordinatio vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per episcopum oeconomus ponendus.

 

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.

 

Quum vos plerumque oporteat ordinationem ecclesiarum differre pro eo, quod quandoque personae vobis minus idoneae praesentantur, aut interdum inter vos et praesentatores personarum alia de causa radix dissensionis emerseritprovidendum nobis est, ne occasione huius dissensionis et scandali interim fructus illarum depereant, aut eis in spiritualibus gravia proveniant detrimenta. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando in illis vacantibus ecclesiis, in quibus ecclesiastica persona praesentationem non habet, vel quia personae minus idoneae vobis praesentantur, vel alia de causa, de iure personas non potueritis in eis instituere, [contradictione et] appellatione remota ponatis oeconomos, qui debeant ecclesiarum fructus percipere, et eos aut in ecclesiarum utilitatem expendere, aut futuris personis fideliter reservare.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License