Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXXI.   DE OFFICIO IUDICIS ORDINARII.
      • CAP. V.   Si constat ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat, est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V.

 

Si constat ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat, est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare.

 

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

 

Ex parte tua †nobis est constanti assertione propositum, quod interdum quidam pro certis causis excommunicati sedem apostolicam visitant, et reticentes causas, pro quibus sunt vinculo excommunicationis adstricti, de absolutione sua literas deferunt, continentes, eos ad sedem apostolicam accessisse, et auditis confessionibus suis absolutionis beneficium meruisse. Unde Quia nos consulere voluisti, utrum illorum absolutio teneat, qui, occultatis excessibus, pro quibus excommunicati fuerant, absolutionis beneficium per sedem apostolicam meruerunt, suae excommunicationis causam aliam praetendentes, tuae consultationi taliter respondemus, quod, si ita tibi constiterit, debes eos ecclesiastica censura compellere, cum literis tuis rei veritatem continentibus ad sedem apostolicam redire. Si vero id tibi non constiterit, et eos suspectos habueris, quod confessi non fuerint veritatem, ipsos compellere debes exinde coram te, quod veritatem confessi fuerint, purgationem praestare.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License